Charter Document - 02350279

Charter Document - 02350279


Charter Number: 02350279
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Willelmus Autissiodorensis episcopus notum volo fieri tam presentibus quam futuris quod cum Crisenoni essemus in capitulo conventus ejusdem loci nobis dixit quod de communi assensu omnes moniales ad emenda vestimenta sua deputaverant omnes redditus quos apud Varziacum habebant vel habiture erant et omnia emolumenta carrucarum et vinearum suarum ibidem positarum exceptis tantummodo expensis familie sue ibidem commorantis et vinearum culturis Rogaverunt etiam nos eedem moniales quod hoc scripto mandari et sigillo nostro muniri faceremus ad majoris stabilitatis et firmioris perseverancie robur et munimen quod equidem ad preces ipsarum fecimus sub anathematis pena interdicentes ne quis ullo modo res predictas in alios usus expendere presumat et ne alicui successorum hanc institutionem mutare aut in irritum ducere liceat Hoc autem totum factum est ob memoriam et mandatum cujusdam nobilis matrone Garne nomine sororis defuncti Iterii de Tuciaco in eadem ecclesia quiescentis Nam cum eadem matrona predicte ecclesie multa beneficia contulisset in vita sua in exitu etiam suo quaterviginti bixancios et decem et octo marchas argenti ibidem in elemosina dedit et multa alia rogans et precipiens quod ex predicta pecunia redditus emerentur unde annuatim monialibus vestimenta providerentur Tum vero temporis ecclesia illa magno obligata erat debito et consilio autenticorum et religiosorum virorum debita sua reddiderunt moniales de predicta pecunia et in restitutionem illius beneficii et in recompensationem predictos redditus de Varziaco constituerunt et ad majorem firmitatem tam nostro quam sigillo earum firmatum est Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXVIII