Charter Document - 02350277

Charter Document - 02350277


Charter Number: 02350277
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Matheus Trecensis ecclesie minister humilis Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Odo de Paisi et uxor ejus Helia et filii ejus Robertus et Johannes et filie ejus Helisabet et Florentia nondum enim plus genuerat et soror ejus Beatrix et filii Beatricis Johannes et Hugo et filie ejus Lora et Helisabeth et vir ejus Reimbaudus ecclesie Pontiniacensi concesserunt et in presentia nostra laudaverunt quicquid Richerus Vitulus pater predicti Odonis eidem donaverat ecclesie quartam videlicet partem nemoris Sancti Stephani et quicquid possidebat a Cerilli usque Seant et a Seant usque ad Fosse Senonum et exinde usque Challi et in omnibus nemoribus suis usuaria ad omnia necessaria hominibus et animalibus Concessit iterum predicte ecclesie prefata Beatrix cum viro suo et filiis et filiabus suis jam predictis quicquid Josbertus Venator et Guibertus et Gibaudus et Iterus fratres Josberti Pontiniacensi donaverant ecclesie nemus videlicet Alodii et medietatem quarte partis nemoris Sancti Petri et usuaria in omnibus nemoribus et planis suis ad omnia tam in hominibus quam animalibus necessaria excepto quod si nemus Alodii in terram redigatur arabilem predicta Beatrix et heredes ejus ex ea terragium habebunt Hujus rei testes sunt magister Gerardus Trecensis archidiaconus Johannes Sancti Petri canonicus Thomas prior Sancti Quintini Rainaudus decanus Villemauri Nicholaus capellanus Sancti Benedicti Hato prepositus Villemauri et Garangisus de Villamauri et Johannes grangiarius et Milo de Regniaco monachi Pontiniacenses et Odo conversus magister de Burs Et ne processu temporis pravorum hominum astutia predicta aboleri possint vel perverti presentis scripti attestatione confirmamus et sigilli nostri impressione roboramus Actum est hoc Aquis in domo pontificali anno ab Incarnatione Domini MCLXXVII XII kalendas januarii regnante Ludovico rege Francorum