Charter Document - 02350276

Charter Document - 02350276


Charter Number: 02350276
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1178
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus universis tam presentibus quam futuris in perpetuum Universitati vestre notum fieri volumus inter Deilocenses canonicos et milites Joviniacenses Jeremiam videlicet et Milonem non modicam longo tempore fuisse disceptationem super nemore quod Vallis dicitur cujus pars extirpata jam esse monstratur Tandem in presentia nostra auditis utriusque partis allegationibus et examinatis testibus talis a nobis est promulgata sentencia in omni prefato territorio tam nemoroso quam plano predicti milites mediam partem et pretaxati canonici tres relique medietatis partes habebunt et iccirco canonici in ipso nemore tanquam in suo omnia sibi necessaria capient tam in vivis quam in mortuis arboribus quam in herba et glandibus Ceterum si militum forestarius aliquos emptores in nemore posuerit infra tres dies forestario canonicorum notificabit et ipsi de venditione partem suam accipient Quod si infra tres dies eis notificatum non fuerit et in nemore carpentarios invenerint vadibus acceptis tam partem suam emptionis quam legem emendationis ab eis exigent Ex his vero campis qui jam dicti territorii de terris esse noscuntur cujuscunque sint vel canonicorum vel militum omne terragium veniet ad prenominatorum militum Bussiacensem grangiam ibique tam canonici quam milites secundum partem nemoris justam accipient portionem ab utrorumque servientibus fidelitate facta ne alterutri jure suo fraudentur Ista omnia sic erunt dum commune erit territorium Quod ne diuturni temporis delere possit oblivio vel cujuspiam immutare malicia sigilli nostri impressione firmavimus Data Senonis per manum magistri Petri anno Verbi incarnati MCLXXVIII