Charter Document - 02350274

Charter Document - 02350274


Charter Number: 02350274
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis abbati et fratribus Molismensis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis decet nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus annuentes ecclesiam Sancti Aniani apud Tornodorum castrum sitam cum capella Sancti Petri [] capellis que sunt in eodem castro et capellam Sancti Micomeris extra castrum et cuncta ad ipsam pertinencia omnes scilicet decimationes oblationes quoque et sepulturas silvam etiam et terras et aquarum decursus et piscationem aque que dicitur Blismodis sicut canonici qui in eadem ecclesia precesserunt antea obtinebant et salagium de mercato et virgultum Guillelmi comitis Tornodorensis et quecunque bona ecclesie vestre a bone memorie Roberto et Jocerando Lingonensis episcopis et comitibus Nivernensis collata sunt et firmata sive que in futurum prestante Domino justis modis adipisci poteritis vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Verulis XII kalendas maii