Charter Document - 02350273

Charter Document - 02350273


Charter Number: 02350273
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1177
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus universis presentibus pariter ac futuris quod Ansellus de Triangulo medietatem firmitatis Ville Nove super Vennam tenet de nobis et alteram medietatem tenet de amico et fideli nostro Henrico comite Trecensium sub tali conditione quod nec nos nec heredes nostri de eadem firmitate comiti Henrico vel heredibus ejus forifacere poterimus nec comes Henricus vel heredes sui poterunt inde nobis vel heredibus nostris forifacere salvis tamen justiciis et servitiis que idem Ansellus nobis inde et comiti Henrico et heredibus nostris exhibebit Quod ne in posterum valeat immutari presentem cartam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis subter inscripto karactere jussimus communiri Actum Parisiis anno ab Incarnatione Domini MCLXXVII astantibus in palatio nostro quorum supposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Reginaldi camerarii S Radulphi constabularii vacante cancellaria