Charter Document - 02350271
Charter Number: | 02350271 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus Autissiodorensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Aremburgis de Firmitate mater Hervei cellerarii Sancti Stephani Autissiodorensis ob remedium anime sue et antecessorum suorum concessit et in elemosinam dimisit ecclesie de Crisennone quicquid habebat in furno de Porta Fesseel cujus eleemosine donationem prenominatus Herveus in presentia nostra laudavit et concessit tali conditione quod due sorores sue Arenburgis scilicet et Lucia moniales predicte ecclesie redditum prescripti furni habeant quoadusque vixerint altera autem earum decedente in alterius cedet possessionem post decessum vero ambarum ad ecclesiam revertetur imperpetuum pacifice et libere possidendum Quod ut ratum et immobile permaneret ad preces ejusdem Hervei scripto mandari et sigilli nostri auctoritate muniri fecimus Hujus rei testes sunt Reinaldus Richardi Bonamicus archipresbiter Autissiodori Narjotus de Sarmasia Stephanus Ollant Gaufridus de Chanquolia Isanbardus diaconus Gauterus canonicus de Abbatia Johannes de Prato Gileberti et plures alii Actum anno Domini MCLXXVII