Charter Document - 02350268
Charter Number: | 02350268 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gracia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod controversia vertebatur inter capitulum ecclesie Senonensis et Garinum de Munella et fratres suos super quodam nemore de Vilereio quod dicitur Boscus de Lerber et super vinea de Crollapede que fuit defuncti Martini canonici ecclesie Senonensis et super domibus ejusdem Martini que site sunt juxta Domum Dei in quibus prefatus Garinus jus suum se dicebat habere pro uxore sua que fuit neptis defuncti Martini Tandem vero in presentia nostra inter illos compositum est hoc modo Prefatus G et fratres sui et uxores et filii et filie illorum si quid juris habebant in predictorum nemore vel in predicta vinea vel domibus omnia ecclesie Senonensi integre in perpetuum quitaverunt Similiter Leotericus et frater suus et Nicolaus Carnifex et Teobaudus frater ejus et Saunerius jus clamabant in predictis domibus defuncti Martini et in vinea de Crollapede set tandem ipsi et uxores et filii et filie eorum integre quitaverunt in presentia nostra quicquid juris ibi clamabant ecclesie Senonensi in perpetuum fide firmantes quod ipsi garentiam ferrent ecclesie Senonensi sicut jus exigit si aliquis forte ecclesiam super predictis domibus et vinea vexaret In cujus rei memoriam presentem cartam scribi et sigilli nostri auctoritate fecimus roborari