Charter Document - 02350264

Charter Document - 02350264


Charter Number: 02350264
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ratification
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum facio presentibus et futuris quod ad preces domini et fratris mei Willelmi Senonensis archiepiscopi apostolice sedis legati et ob reverentiam beati prothomartyris Stephani eidem fratri meo et successoribus ejus in perpetuum concessi ut mercatum fiat apud Briennium et ut homines de terra mea et de feodo meo secure et libere eant ad idem mercatum tali videlicet tenore quod sicut in privilegio domini regis continetur quotienscumque vacaverit archiepiscopatus Senonensis et in manus domini regis devenerit serviens qui ex precepto regio Briennii custodie preficietur fidelitatem faciet mihi vel heredi meo quod redditus illos tantum qui de mercato Briennii provenerint nominato die quo mercatum sederit servienti meo vel heredis mei fideliter reddet Quod ut notum permaneat et ratum teneatur litteris annotatum sigilli mei impressione firmavi Affuerunt autem hujus rei testes Dominus Ansellus de Triagnello Garnerus frater ejus Hugo de Planciaco Willelmus Marescallus Deimbertus de Ternantis Girardus Eventatus Ertaudus camerarius Petrus Lingonensis Milo de Pruvino Petrus de Castellione Petrus de Bazoa Actum Pruvini anno incarnati Verbi MCLXXVI Data per manum Stephani cancellarii Nota Willelmi