Charter Document - 02350263
Charter Number: | 02350263 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Mathildis comitissa Nivernensis pro amore Dei et remedio anime Guidonis comitis Nivernensis quondam domini et mariti mei donavi et concessi et in perpetuum quittavi Ermengardem Bossel de Tornodoro cum possessione sua et maritum suum et Stephanum filium ejus Deo et ecclesie Pontiniacensi et fratribus ibidem Deo servientibus Hoc autem donavi pro anniversario domini mei G in memorata ecclesia singulis annis faciendo stabiliens ut si sepe dicta mulier et maritus vel filius ejus aliquod forisfactum fecerint non justiciabunt se per prepositum meum vel per aliquem hominem monachi vero Pontiniacenses eos habebunt ad justiciam cum ipsi super hoc requisiti fuerint Quod ut ratum et inconcussum habeatur presentis scripti patrocinio et sigilli mei impressione roboravi Hujus rei testes sunt Columbus prepositus Tornodorensis Renaudus clericus Hauduinus de Lani Actum est hoc publice Tornodori anno Verbi incarnati MCLXXVI