Charter Document - 02350262

Charter Document - 02350262


Charter Number: 02350262
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mathildis Nivernensium comitissa notum facio presentibus et futuris quod nobilis vir Herbertus de Merriaco cum filio suo defuncto jam viro meo Guidone Nivernensi comite domum monachorum de Nentreio invasit et eos inde violenter ejecit pro quibusdam occasionibus quas adversus eamdem villam querebat Veniens autem postea abbas Molismensis coram me super hoc conquestus est Unde convocatis hominibus meis et ipso Herberto et causa utriusque partis diligenter inquisita accepi quod idem Herbertus hoc injuste fecisset nec eo tempore quo prefatus comes vir meus fidejussionis interpositione in manu accepit quod juramentum monachis a memorato Herberto pro mutuis conventionibus de quibus ipsi monachi cartarum munimenta optinent domini videlicet Senonensis archiepiscopi et domini Autissiodorensis episcopi et ejusdem comitis factum inviolabiliter teneri imposterum faceret adhuc ipse Herbertus heredem habuisset Cum ergo in hoc se injuste egisse nichilque juris in villis de Nentreio et Lescheriis et in potestate earum preter quosdam servos suos cum pasnagio porcorum eorumdem et forestagio et casamento Hervei de Fraxino post juramentum sibi retinuisse coram me et hominibus meis Columbo Tornodori preposito Silvestro preposito de Cruseio multisque aliis sepe dictus Herbertus recognovisset et ut se abbati et ecclesie componeret diligenter consulere curavi Qui mihi benigne acquiescens apud Nentreium profectus jam dicto abbati coram multis in signum et recognitionem commissi emendationem fecit pro qua etiam legem septem denariis taxatam in manu abbatis dedit dampna propter invasionem hanc factam domui monachorum a custodiis suis illata plene restituit Hac itaque compositione apud Nentreium coram abbate et hominibus ipsius facta ut magis imposterum rata habeatur eam rogatu ejusdem abbatis et fratrum suorum sigilli mei impressione confirmare curavi Actum est hoc anno Verbi incarnati MCLXXVI testibus hiis Gaufredo de Arseio Hugone de Noiers Hugone de Argental Willelmo de Lisiniis militibus multisque aliis