Charter Document - 02350260
Charter Number: | 02350260 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus inter ecclesiam Deiloci et ecclesiam Sancti Juliani Autissiodorensis motas fuisse querelas Ecclesia Sancti Juliani calumpniabatur in territorio Villepedis partem terrarum juxta viam ab umfraculo usque ad terras in monte retro vineam et partem terre in qua curia et porta sita erat Et ecclesia Deiloci querebatur quedam alia Super his inter ecclesias tali modo pax reformata est ecclesia Deiloci dedit Sancto Juliano terram que erat inter terras ejus circiter tria vel quatuor jugera ex ea parte vie in qua grangia Sancti Juliani sita est Dispositumque est quod via erit meta inter ecclesias in his que sunt juxta viam et ex utraque parte vie eo modo tenebitur quo in reformatione pacis tenebatur Ut autem hoc in perpetuum ratum esse possit cirographum factum est cujus ea pars quam fratres habent Deiloci sigillo Sancti Juliani ea pars quam ecclesia Sancti Juliani habet sigillo Deiloci firmata est Hujus rei testes sunt ex parte Deiloci Symon decanus de Ebrola Guido prior Sancti Mariani frater Petrus Sancti Juliani Ex alia parte Stephanus sacrista Autissiodorensis Petrus capellanus Sancti Martini Stephanus prepositus Sancti Juliani Factum est hoc per manum Hugonis abbatis Deiloci et Elvidis abbatisse Sancti Juliani assensu utriusque capituli anno ab Incarnatione Domini MCLXXVI