Charter Document - 02350259
Charter Number: | 02350259 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte atque individue Trinitatis Ego Willelmus Altissiodorensis episcopus Brevi hominum vite labilique memorie utiliter antiquitas consulit que res bene gestas mandari litteris edocuit ne aut oblivione delerentur aut perversorum calumpniis et fraude malignantium cassarentur Universitati igitur hominum notificari volumus quoniam ea omnia que predecessores nostri episcopi dunnus videlicet Hugo ejusque successor dunnus Alanus canonicis regularibus Premonstratensis ordinis donaverunt nos eis laudamus eaque in perpetuum quiete possidenda concedimus Verum ne et ipsa in aliqua sui parte quoquomodo minuantur distincte denominata subscribimus Siquidem domnus Hugo donavit eis ecclesiam Beati Mariani ecclesiam Sancti Martini cum decimatione ad ipsam pertinente ecclesiolam Sancti Salvii et sedem molendini super Belcham fluvium cum terra et censu pertinentibus ad molendinum Donavit etiam eis ecclesiam Beate Marie in suburbio sitam cum censibus et vineis terris decimis pratis servis et ancillis et omnibus appendentibus prope longeve positis et prebendam integram in ecclesia Sancti Stephani Dunnus vero Alanus donavit eisdem ecclesiam de Tengiaco Nos autem ex episcopali benignitate donavimus eis ecclesiam de Wincellis et quandam terre portiunculam inter ecclesiam Beate Marie et murum sitam Concessimus etiam eis presentationem presbiterorum in prenominatis ecclesiis Et sciendum quoniam inter nos et ipsos presente et laudante capitulo Sancti Stephani quoddam excambium fecimus pro quo donavimus eis et in perpetuum quiete possidendum concessimus quicquid in parrochia Tengiaci possidebamus Remisimus etiam eis XIII solidos et III denarios censuales quos nobis debebant insuper et censum domus Amalrici de claustro dedimus eis Ipsi vero e contra nobis dederunt et perpetuo in pace possidendum concesserunt pratum suum quod est prope Appenniacum et homines quos habent apud villam Flaiacum in parrochia Sancti Petri de Montibus et in villis circa positis et quicquid aliud ibidem possidebant Remiserunt etiam nobis IIII solidos quos reddebamus eis annuatim in Assumptione Beate Marie pro stacione quam amodo de suo facient proprio Ut igitur hec omnia sicut sub distinctione prescripta sunt et nobis et ipsis inconcussa permaneant in presenti carta conscribi fecimus eaque sigillorum nostri scilicet et capituli Sancti Stephani impressione communivimus Actum Altissiodori anno Incarnationis dominice MCLXXVI astantibus his in ecclesia Beati Stephani personis Willelmo decano Hugone cantore altero Hugone tesaurario regnante Ludovico orthodoxe fidei rege catholico