Charter Document - 02350258

Charter Document - 02350258


Charter Number: 02350258
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Humbaudus ecclesie Sancti Germani Autissiodorensis venerabilis abbas et ejusdem ecclesie capitulum comiti Stephano Sacricesaris potestatem Pontis Nascentis communicaverunt ita scilicet quod in omnibus ad predictam ecclesiam pertinentibus medietatem predictus comes habebit Quicquid vero ipse vel heredes ejus in predicta potestate empcione vel edificio vel alio quocumque modo adquisierit propriis sumptibus faciet et monachi medietatem habebunt In edificiis eciam proprios sumptus usque ad fructus percipiendos comes impendet Cum vero fructus perceperint communiter deinceps mittent et communiter accipient Utrorumque vero est ut ubicumque voluerint propriam sibi edificent mansionem Servientes autem sive ministri predicte potestatis communiter utrimque mittentur et communiter utrique parti fidelitatem facient et justiciam utrique debebunt Quicquid vero pro balliis ministri dederint commune erit et quicquid de reditibus sive de forisfactis seu de justicia quocunque modo habuerint similiter commune erit Si quid denique ministri defraudaverint vel ad justiciam abbatis seu capituli subterfugerint predictus comes ex quo exinde conventus fuerit infra quadraginta dies restitui faciet Sciendum preterea quod sepe dictus comes Stephanus vel heredes ejus predictam potestatem alicui dare vel de manu sua alienare nullo modo poterunt nisi forte predicte ecclesie Beati Germani darent in elemosinam quin communicationem istam ille qui dominus fuerit Firmitatisde Loperia semper optineat Hoc autem ut ratum et firmum haberetur idem comes se ita fideliter observaturum in capitulo Sancti Germani juravit et heredes suos qui presignatam Firmitatem obtinuerint similiter juraturos concessit Hujus rei testes sunt ex utraque parte XXXIII in carta conscripti Actum est hoc anno Incarnationis dominice MCLXXVI publice apud Autissiodorum in capitulo Sancti Germani