Charter Document - 02350257

Charter Document - 02350257


Charter Number: 02350257
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ea que inter aliquos legitime contracta sunt iccirco scripto commendantur ne processu temporum a memoria elabantur Inde est quod ego Guido Sancti Stephani prepositus et ego W decanus notum facimus presentibus et futuris quod discordia que vertebatur inter canonicos Sancti Stephani et canonicos Sancti Mariani pro decimis terragii Landrici Rufi que sunt ultra rivum de Junchis versus Campiniacum ex assensu utriusque capituli tali modo sedata est scilicet ut canonici Sancti Stephani ipsarum decimarum tres partes habebunt et canonici Sancti Mariani quartam In illa vero parte terragii que est rivum versus Altissiodorum decime per medium dividentur quia de ipsis non questio fuerat Et ut predicta compositio firmior haberetur sigilli nostri capituli appositione munivimus Hujus rei testes sunt Stephanus sacrista magister Ericus Rainaudus camerarius Narjodus Ex parte Sancti Mariani Milo abbas frater Petrus Sancti Juliani frater Josbertus et multi alii Actum est hoc in capitulo Altissiodori anno ab Incarnatione Domini MCLXXVI III idus martii