Charter Document - 02350256
Charter Number: | 02350256 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam que scripto commendantur certius ad memoriam reducuntur eapropter ego Hugo dux Burgundie notum fieri volo quod medietatem stagni Avallonis quam abbas S Martini de Edua atque prior de Avallone sui juris esse dicebant pro remedio anime mee et antecessorum meorum monasterio S Martini in perpetuum concessi atque in manu Achardi venerabilis abbatis prorsus guirpivi De molendino vero si in capite stagni factum fuerit sic definitum est quod tertia pars erit mea tertia pars prioris Avallonis tertia pars molendinarii qui fecerit molendinum Quam vero partem neque dono neque casamento neque alio modo a me aut a meis alienare potero nisi ecclesie jam dicti S Martini Furnum quoque quem pater meus in veteri foro infra parochiatum monachorum fieri fecit eisdem monachis similiter in perpetuum concedo et ut in posterum ratum habeatur sigilli mei impressione confirmo Hujus rei testes sunt Boso prior Avallonis Nicholaus capellanus meus Gwirricus de Champain canonicus Avallonensis Ansellus famulus meus Wiardus de Sancto Juliano Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXVI