Charter Document - 02350255
Charter Number: | 02350255 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus universis presentibus pariter et futuris quod cum discordia fuisset inter nos et milites qui terram habebant in Villa nostra Nova facta est concordia et compositio in hunc modum Milites vendiciones habebunt domorum et terrarum suarum censualium videlicet de quibus censum percipiunt sed incrementum censuum burgensium erit Milites in pace remiserunt redditum quem pro assensu vendicionis percipiebant quem appellabant laudem vel laustum domorum que super publicam stratam sunt et quarum exitus est in via nostra et chemino que sunt in censu militum duas partes vendicionum habebunt milites et nos tertiam Si de censu suo forisfecerint homines nostre Ville Nove militibus vel de vendicionibus in curia militum se super hoc justiciabunt Infra eandem Villam Novam in molendino nostro qui Chaucepia dicitur percipient milites singulis annis in Pascha sextarios annone X et VIII medietatem frumenti et medietatem multuragii et nos eis jure garantiam inde prestabimus Quod ut ratum et stabile maneat imperpetuum sigilli nostri auctoritate ac regii nominis subter inscripto caractere presentem paginam fecimus communiri Actum publice Senonis anno incarnati Verbi MCLXXV astantibus in palatio nostro quorum supposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Reginaldi camerarii S Radulphi constabularii vacante cancellaria