Charter Document - 02350253
Charter Number: | 02350253 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Odo decanus et universum capitulum Senonensis ecclesie Beati Stephani notum fieri volumus et presentibus et futuris quod de communi assensu omnium concanonicorum nostrorum concessimus et donavimus ecclesie Beati Johannis que in suburbio nostre civitatis sita de jure capituli nostri est quicquid habebamus apud Braannaicum et Lissiacum tam in ecclesia quam in reliquis possessionibus quibuslibet sub hoc tamen tenore quod ecclesia predicta Beati Johannis XVI libras parisiensis monete annuatim capitulo nostro persolvet hiis terminis prefixis infra octabas Sancti Augustini c solidos infra octabas Natalis Domini c solidos infra octabas Sancti Johanni sante Portam Latinam VI libras Hunc censum donavimus Rainaudo concanonico nostro de Curtiniaco quia villam predictam edificaverat annuatim habendum quamdiu canonicus noster fuerit Quandocumque vero canonicus noster esse desierit predictus census in jus capituli nostri revertetur Si vero aliquo casu predicta pecunia prefixis non fuerit soluta terminis ex communi consilio et assensu capituli predicte ecclesie Beati Johannis et domini Willelmi archiepiscopi et apostolice sedis legati statutum est quod predictam pecuniam ad usuram mutuabimur et prebendas et annualia eorum detinebimus quousque pecuniam et usuram in integro persolvant Census iste nec augeri poterit nec minui quocunque casu predicta villa Braanaice aut melioretur aut peioretur ex precepto nostro et communi assensu Garmundus predicte ecclesie Beati Johannis tunc abbas pollicitus est prenominato Rainaudo predictam pecuniam annuatim persolvere quamdiu predictus R canonicus noster fuerit Hujus donationis et pactionis testes fuerunt ego Odo decanus Hugo archidiaconus Hilduinus thesaurarius Gaufridus precentor Guido archidiaconus Gastinensis Simon archidiaconus Meludensis Hugo archidiaconus Stampensis Martinus Rogerius Jarinus presbiteri et canonici Petrus Ilbertus Theobaldus Odo Reinaudus Gauterius Stephanus Alexander Garnerius canonici et diaconi Ernaudus Simon Salo Guido Reinaudus Angenulphus Ansellus Nicholaus Bartholomeus Guido subdiaconi et canonici Actum est hoc publice in capitulo nostro ab Incarnatione Domini MCLXXV anno Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri auctoritate corroboravimus Data per manum Gaufridi precentoris et cancellarii