Charter Document - 02350252

Charter Document - 02350252


Charter Number: 02350252
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod Guido comes Nivernensis clausum Sancti Martini quod habebat apud Autissiodorum ecclesie de Pontiniaco pro remedio anime sue in perpetuam dedit elemosinam Hanc donationem laudavit et concessit in presentia nostra Mathildis uxor sua et Rainaldus frater ipsius comitis et Ida illorum mater matertera nostra Facta est autem hec laudatio apud Autissiodorum in domo episcopi Willelmi venerabilis fratris nostri anno ab Incarnatione Domini MCLXXV astantibus nobis prefato Willelmo Autissiodorensis et Bernardo Nivernensis episcopis Milone abbate Sancti Mariani Hugone Senonensi archidiacono magistro Girardo Trecensis archidiacono magistro Roberto Lumbardo magistro Alexandro Galensi Angenulfo de Pruvino Radulfo et Rogero capellanis nostris Garnerio de Triangulo senescallo comitis Nivernensis Narjolto de Tuciaco Stephano de Petrapertusa Petro de Curcione et aliis pluribus Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentis scripti auctoritate et sigilli nostri impressione confirmavimus