Charter Document - 02350251

Charter Document - 02350251


Charter Number: 02350251
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus abbas Pontiniaci notum fieri volo tam presentibus quam futuis quod Johannes de Venosa et mater sua assensu Ivonis vitrici sui et fratrum suorum Iterii et Odonis et sororis Aaledis dederunt et in perpetuum concesserunt ecclesie Sancti Petri Autisiodori octo sextarios annone in decima de Venosa quorum quinque sunt avene duo siliginis unus frumenti Dederunt quoque domum proximam ecclesie de Venosa cum virgulto et tres solidos census cum venditione sua et laude et justicia similiter Etiam dederunt pratum quoddam quod est juxta pratum Beati Petri ecclesie de Venosa Abbas autem suscepit in canonicos Sancti Petri duos filios memorati Johannis Hoc donum laudaverunt omnes predicti in presentia nostra astantibus fratribus nostris Hugone cantore Acelino quondam abbate Regniaci Rainardo olim abbate Boniradii Gauterio quondam abbate Quinciaci Affuerunt etiam milites duo Herbertus Evroart de Chimili Rainaldus de Lindri Actum anno incarnati Verbi MCLXXV