Charter Document - 02350250

Charter Document - 02350250


Charter Number: 02350250
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Guillelmus comes Nivernensis notum fieri volo tam presentibus quam futuris S Matris ecclesie filiis quod querela illa que erat inter Arduinum abbatem S Germani et dominum Bocardum de Seliniaco super justicia et quibusdam consuetudinibus de terra Gurgiaci terminata est hoc modo dictum est a servientibus meis qui veritatem sciebant quod pater meus antequam salvamentum terre illius Domino Bucardo dedisset in ea habuerit quod justitia de potestate Gurgiaci tam parva quam magna in terra B Germani et omnia que ad justiciam pertinent S Germani est Inventum in terra Gurgiaci et custodes agrorum et vinearum S Germani sunt filii et filie Stephani Boerii S Germani sunt Si vero latro in eadem potestate deprehensus fuerit vel convictus cum rebus suis extra atrium repertis Domino Bocardo vel servientibus suis tradetur ad redimendum sive ad puniendum si vero convictus non erit in eadem villa et non alibi per justitiam Sancti Germani comprobabitur Salvamentum habet Dominus Bucardus in ochiis illis in quibus focus est que si hospite et foco vacuate fuerint medietatem salvamenti eo anno tantummodo habebit quo seminibus jactis culte fuerint omnes ochias hospite et foco vacuas carruca S Germani libere excolet et tunc de illis salvamentum non habebit si iterum hospes ibi missus fuerit salvamentum similiter habebit salvamentum est mina avene in ochia et duo denarii et unus panis ivernagii si panis non erit nummus pro pane dabitur Homines illi qui debent salvamentum conducent illud Silliniacum in domum domini Bucardi et ipse dabit eis hesum Si salvamentum statuto tempore redditum non fuerit dominus Bucardus vel servientes ejus vadia accipient et capitale suum absque rectitudine habebit Trossam feni habet dominus Bucardus in hominibus S Germani aut in prato aut in domo si in domo fenum non invenerit trossam palee accipiet si neutrum nihil accipiet Dictum vero est quod si homines S Germani pratum vel tenaturam emerint quod trossam debeat quandiu venditor de parte illa quam retinet trossam reddiderit emptor immunis erit sin autem idem pratum vel tenatura trossam reddet Sciendum vero est quod in domo maioris S Germani qui manet in atrio et aliorum qui in atrio manent Bucardus nullam trossam accipiet vel salvamentum Si homines S Germani se commendaverint Bucardo quandiu voluerint commendati sui erunt et cum inde exire voluerint commendationem reddent et postea commendati sui non erunt Hoc dictum est de illis qui sunt de potestate Gurgiaci Liberi homines sunt Bucardi in eadem villa Hujus rei testes sunt magister Stephanus et alii decem Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLXXV