Charter Document - 02350248

Charter Document - 02350248


Charter Number: 02350248
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Guido comes Nivernensis notum fieri volo omnibus tam presentibus quam futuris quod herbergagium sive comestionem quam habebam mihi et militibus meis in potestate de Escanno et de Similiaco concessi et imperpetuum dimisi Deo et monasterio Beati Germani Autissiodorensis et monachis ibidem Deo famulantibus ob remedium anime mee et antecessorum meorum Hoc autem legatum quod olim quidem infirmitate gravatus apud Clamaciacum feceram denuo apud Tornodorum propria invaletudine laborans firmavi in presentia venerabilium episcoporum domini videlicet Gauterii Lingonensis et domini Willelmi Autisiodorensis astantibus eciam et hoc ipsum laudantibus karissima matre mea Ida comitissa et uxore mea Mathilde necnon eciam Rainaldo fratre meo Pro hoc autem tanto beneficio meo venerabilis Humbaudus abbas et fratres ejusdem monasterii statuerunt ut una missa pro anima mea et omnium antecessorum meorum simul eciam pro uxore mea et heredibus cunctis diebus decantetur ibidem Actum est hoc anno incarnati Verbi MCLXXV apud Tornodorum presentibus et coram positis domino Nargaudo de Tociaco et quinque aliis in carta scriptis et aliis multis