Charter Document - 02350247

Charter Document - 02350247


Charter Number: 02350247
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Nivernensis comes notum facio tam presentibus quam futuris quod ego dedi et concessi in perpetuam elemosinam ecclesie Molismensi et prioratui Sancti Gervasii XLVII solidos censuales cum ventis et laudationibus inde provenientibus apud Sanctum Gervasium et duos solidos similiter censuales cum laudationibus et ventis quos habebam annuatim de teneura illa quam antea donaveram Symoni de Sovegny Abbas vero Molismensis Stephanus et conventus ejusdem ecclesie quictaverunt michi XL solidos quos eis debebam annuatim de castro Autissiodori Et ut hoc ratum habeatur et firmum presentem cartulam sigilli mei munimine roboravi Actum est hoc in Molismensi capitulo anno Domini MCLXXV