Charter Document - 02350246
Charter Number: | 02350246 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis [] Ego Ida comitissa Nivernensis per presentem paginam tam presentibus quam futuris notum facio quod videns Guidonem comitem Nivernensem filium meum in extremis laborantem materna pietate commota promisi ei me daturam XX libras in reditibus de terra dotalitii mei pro remedio anime sue et antecessorum ejus quod ipse quidem gratissimum habuit et ut hoc ipsum opere complerem omnimoda prece postulavit Ego igitur ad preces illius hanc eandem eleemosynam volens ordinare salubriter ad ecclesie tranquillitatem et ad anime filii mei et antecessorum nostrorum salutem hoc modo promissum complevi homines quos habebam tunc temporis Varziaci cujuscumque conditionis essent et eorum heredes qui ex illis nascerentur in perpetuum possidendos episcopis Autissiodorensibus donavi et concessi Willelmus vero tunc temporis episcopus in presentia Ludovici nobilissimi regis Francorum et Willelmi Senonensis archiepiscopi pro hac eleemosyna sibi collata in ecclesia B Stephani Autissiodorensis altare novum et duos presbyteros ab omni questu liberos constituit qui deinceps vicissim singulis diebus missam pro remedio anime prefati G comitis filii mei et patris sui et antecessorum suorum omnium fidelium defunctorum celebrabunt Hanc siquidem predicte eleemosyne donationem laudaverunt et concesserunt Mathildis comitissa uxor scilicet G predicti comitis et Reinaldus frater ejusdem comitis filius meus et si quid juris in hominibus de Varziaco habebant quittaverunt et Autissiodorensi episcopatui concesserunt Ut autem hujus eleemosyne donatio et presbyterorum institutio rate et inconcusse permaneant hanc cartam exinde fieri precepi et sigilli mei munimine roboravi sub testimonio horum quorum nomina et signa subscripta sunt Sig Odonis abbatis S Petri Autissiodorensis Sig Hugonis Senonensis archidiaconi Sig Theobaudi Nivernensis decani S Willelmi cantoris de Clamiciaco S Richardi vicecomitis de Clamiciaco S Willelmi Chaceboi S Nicolai militis S Fornerii de Druia S Odonis Beraudi S Simonis camerarii Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXV Item consimilis littera G archiepiscopi Senonensis apostolice sedis legati de eodem Item similis littera Mathildis comitisse super eodem Item similis littera regis Ludovici confirmatoris super eodem Item super eodem littera papalis confirmatoria