Charter Document - 02350245
Charter Number: | 02350245 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis presentibus et futuris quod verbum motum est a comite videlicet Guidone cui rei cum episcopus Autissiodorensis Guillelmus dilectus et fidelis noster instanter reclamaret et contradiceret asserens penes se privilegia esse tam predicti comitis quam patris sui Willelmi et fratris sui Willelmi quondam comitum Nivernensium in quibus continebatur quod nullam consuetudinem novam poterant Autissiodero constituere vel introducere preter ejus assensum et voluntatem vel suorum successorum episcoporum Nos eadem privilegia presentari nobis fecimus ac cum omni diligentia recitari Ex eorum itaque moti continentia que prenominati comites concesserant et confirmaverant nos quoque ad petitionem jam dicti episcopi amici nostri concessimus Et ne fieri possit Autissiodorum communia sine ipsius assensu et voluntate vel successorum suorum episcoporum presente pagina confirmamus Quod ut inconcussum et stabile maneat in perpetuum sigilli nostri karactere jussimus communiri Actum publice Parisius anno incarnati Verbi MCLXXV astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Radulphi constabularii S Reginaldi camerarii Data vacante cancellaria