Charter Document - 02350243

Charter Document - 02350243


Charter Number: 02350243
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Raerius vicecomes Sancti Florentini notum fieri volo omnibus tam presentibus quam futuris quod capellam quam dono et consensu domini W Senonensis archiepiscopi intra ambitum domus mee de Sancto Florentino edificaveram ad preces venerabilis Ade conjugis nostre assensu etiam et voluntate filii nostri Willelmi et uxoris sue Agnetis monasterio Beati Germani Autissiodorensis libere et absolute sicut eam dominus Senonensis mihi donaverat dono dedi et monachis ejusdem monasterii apud Sanctum Florentinum degentibus perpetuo possidendam concessi Luminaria vero in eadem capella de meo proprio administrabuntur Pro hoc itaque beneficio meo venerabilis Humbaudus Sancti Germani abbas totusque conventus omnium bonorum que apud ipsos et in omnibus locis ipsorum fiunt me et uxorem meam Adam et Willelmum filium nostrum et Agnetem conjugem suam et omnem progeniem nostram participem effecerunt et scripti sui authoritate firmaverunt Sed et decem et octo denarios quos eis annuatim debebam mihi in perpetuum dimiserunt Hoc autem ut ratum et firmum habeatur presentium authoritate et sigilli mei impressione firmatum est