Charter Document - 02350241

Charter Document - 02350241


Charter Number: 02350241
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum Noverit universitas vestra quod quedam querela inter canonicos Beati Stephani Senonensis et Gilonem abbatem Sancte Columbe et Salonem de Maslai militem diu in presentia nostra ventilata est Dicebant enim canonici se debere habere medietatem decime vini vinearum quas homines de Fontibus habebant in decimatione de Villaparred Cum vero idem abbas et Salo diu restitissent tandem hinc et inde concessum fuit quod si canonici quatuor homines idoneos de Fontibus habere possent qui jurarent idipsum ita debere esse sicut canonici asserebant ratum et firmum haberetur sin autem abbas et Salo quatuor homines de Villaparred producerent quorum juramento pars utraque staret Quia vero canonici quatuor homines qui pro illis jurarent producere non potuerunt abbas et Salo quatuor homines de Villaparred produxerunt in quos hinc et inde compromissum fuit Nos autem attestationes ipsorum quatuor cum juramento susceptas approbantes totam querelam prefate ecclesie Sancte Columbe et Saloni adjudicavimus et eisdem canonicis super hoc perpetuum silentium indiximus hoc tamen tenore quod ecclesia Sancte Columbe duas partes ipsius querele perpetuo possideat et Salo terciam partem similiter habeat Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentis scripti attestatione et sigilli nostri auctoritate confirmavimus Actum Senonis in palacio pontificali anno ab Incarnatione Domini MCLXXIIII