Charter Document - 02350239

Charter Document - 02350239


Charter Number: 02350239
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Herbertus ecclesie Bonevallensis humilis minister totumque ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod dominus noster Willelmus Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in terra nostra apud Rossom ecclesie Sancti Salvatoris Braiacensis pertinente justiciam quam vicecomites Senonenses supra dictam ecclesiam diu vexando occupaverant atque duodecim oschias terre cum aliquot pratorum arpennis episcopo Senonensis ecclesie acquisivit quibus acquisitis terram justiciam et omnia que ibi acquisierat commune facere tam sibi quam nobis pariter complacuit Quod ita factum est et ab ipso archiepiscopo et capitulo nostro Bonevallensi concessum pariter atque perpetuo confirmatum ut omnes redditus terrarum ecclesiarum hominum atque justiciarum totius omnino terre profectus quoquomodo perveniat inter archiepiscopum Senonensem quicumque fuerit et nos equaliter atque fideliter per medium dividatur Nullam dominationem super nos in eadem terra archiepiscopus habebit neque nos super eum Sed omnia equalia inter nos erunt atque communia Nihil in toto territorio seu in potestate illa archiepiscopo sine nobis neque nobis sine archiepiscopo licebit acquirere sed si quid acquirendum occurrerit pariter acquiremus impensis equaliter datis utrinque Servientem enim nostrum in terra illa habebimus atque archiepiscopus suum qui fidelitatem nobis faciet nosterque similiter faciet ei eadem parilitas quam supra diximus inter servientes erit et que ad famulatum pertinebunt inter se equaliter atque fideliter partientur Domos vero nostras cum omni accinctu edificia propria continente sicut antea in eternum libere et quiete possidebimus Si autem archiepiscopus in eodem territorio domos edificare voluerit tantum spatium quantum nos habemus ei occupare licebit Justiciam autem tam sibi quam nobis archiepiscopus semper garentizabit et cum specialiter atque nominatim pro justicia terre illius participem eum fecimus ex quo eam garentizare aut noluerit aut non poterit ex tunc in eadem terra nichil habebit neque aliquid in ea reclamare poterit Actum anno dominice Incarnationis MCLXXIIII Testes affuerunt quidam ex monachis nostris qui presentes erant Christianus tunc prior Gaufridus subprior Richardus armarius Andreas de Castro Rainaldi Willelmus censarius et Adam tunc prior Sancti Salvatoris et alii plures