Charter Document - 02350234

Charter Document - 02350234


Charter Number: 02350234
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Matheus Dei gratia Trecensis episcopus tam futuris quam presentibus notum facimus quod dominus papa Alexander causam que versabatur inter venerabilem prepositum Cableie Goslenum et prefate ville canonicos et nobilem virum comitem de Brenna Herardum quam nobis terminanda commisit ad pacem et concordiam in hunc modum reduximus Olim iidem canonici in presentia venerabilis Henrici episcopi antecessoris nostri adversus eundem comitem super consuetudinibus ville de Prait que communis illorum erat sicut ex autentico prefati comitis scripto cognovimus questionem moverant que in hunc modum terminata fuit Concessum et recognitum fuit utrobique quod prefata villa de Prait comiti de Brenna et canonicis Cableie per omnia communis est excepto chinagio quod ei cedit in liberum et decima que ad capitulum Turonense et ad prepositum Cableiense spectat Maior canonicorum salvo jure et dignitate eorum comiti fidelitatem faciet et maior comitis eis similiter Caducum quocumque modo acciderit inter comitem et canonicos per commune dividetur tam de propriis servis comitis quam de propriis servis canonicorum De cetero exactionem quamcunque facere terram emere equitatum aut carrugium requirere comes non potest nec canonici similiter Carrugium tamen concordatur comiti paceium et tantum pro annona que est de reditibus de Prait quam canonicis eodem modo Cableiam Nos itaque paci ecclesie et comitis intendentes de consilio domini Manasse Lingonensis decani et domini Manasse de Pugeio ejusdem ecclesie archidiaconi ut comes de Brenna scriptum suum firmum et stabile conservaret statuimus Et quoniam in eodem scripto quedam obscurius dicta fuerant nos eadem in lucem manifestari deducentes ne canonicis aut comiti terminos quos eis ponimus transgredi liceat scilicet ne carrugium aut furnum admodiare sive talliam servientium facere vel factam condonare aut non factam subportare alteri parti sine altera liceat sub anathemate observari utriusque partis consensu inviolabiliter decrevimus Volebat preterea comes ad duos communes prefate ville servientes tercium addere Quod quia neque ei licere neque ecclesie expedire cognovimus ne de cetero presumatur et hoc sub anathemate de consensu comitis prohibuimus nichilominus quod ne in eadem villa sine consensu utriusque partis aliquid novi addi vel inveterate consuetudinis statum immutari de eorumdem consensu presumatur modis omnibus interdicimus Ne ergo hujus nostre compositionis institutio alicujus pravitate futuris temporibus violetur presentis scripti munimine et tam sigilli comitis de Brenna quam nostri auctoritate roborare curavimus Hujus rei testes sunt Rainaudus et M Bernardus archidiaconi Girardus abbas Cellensis Galterus abbas Arremarensis M Nicholaus Alexander capellanus domini episcopi Herbertus cantor Galterus camerarius M Hugo M Rainaudus Andreas frater comitis Erardus nepos ejus de Chacenaio Garnerus de Triagnello Iterus de Corcellis Bigotus socius comitis Ugerus prefectus de Pigneio Willelmus maior comitis de Prait Actum Trecis in palatio pontificali anno incarnati Verbi MCLXXIIII Alexandro papa quarto in ecclesia romana residente Ludovico rege Francorum Ludovici regis filio regnante