Charter Document - 02350233
Charter Number: | 02350233 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1174 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Usus litterarum receptus est propter memoriam rerum inde est quod ea que in futurum rata et inconcussa esse decernimus litterarum memorie commendamus Quamobrem ego Hugo dux Burgundie et ego Guido comes Nivernensis per presentem cartam notificamus tam presentibus quam futuris pacem quam invicem fecimus et formam pacis quam firmamus Ego siquidem Guido comes Nivernensis in hominium ducis veni et ego Hugo dux in dominium redii sicut feoda mea requirunt que comes pro patre suo et pro uxore sua de me tenere debet Hoc autem dicimus quamquam pro feodo uxoris sue comes de feodo homo meus ligius erit salva ligitate domni regis et si forte feoda in heredes dividerentur qui terram matris haberet ligius esset Ego autem Guido Nivernensis comes juravi et Hugo dux idem quamdiu ad justiciam mihi per te ipsum steteris in locis antique consuetudinis sicut feoda requirunt tibi aut terre tue nequaquam malefaciam Quando quidem aliquo casu de hoc ipso lis oborta fuerit supra quatuor personas litis contentio terminanda poneretur videlicet supra Ansericum de Monteregali et super Hugonem de Monte Sancti Johannis homines nostros et super abbatem Cistercii et abbatem Clarevallis in hunc modum quod de iis qui laici sunt jurabunt et qui abbates sunt in verbo veritatis promittent quod controversiam litis secundum rationem moderabunt Itemque si forte fortuito isti quatuor inter se discordaverint quandiu in curia domini regis mei dux ad justiciam steteris sit in curia domini Henrici sopita tamen contentione que est inter me et comitem Henricum sicut predictum est tibi dux aut terre tue malum non faciam Si vero hoc ordine lis oborta composita non fuerit ad cartas nostras recurreretur et secundum tenorem cartarum remota omni contentione lis ex integro pacificabitur et si nec sic lis posset pacificari donec transactis quadraginta diebus post diffidentiam tibi dux vel terre tue malum non faciam Hec omnia sicut hic continentur ex parte mea ego Guido comes juravi et perinde de duobus millibus marcis argenti obsides posui dominisque Lingonensium Eduensium Autissiodorensium Nivernensium episcopis precepi quod si predictam formam pacis non tenerem de me et terra mea justiciam ecclesiasticam facerent Ego quoque Hugo dux hanc formam pacis sicut tu mihi ita et ego tibi ad majorem dilectionis tenorem pro honore et reverentia tui comes ex integro juravi excepto quod obsides perinde non posui nec justiciam ecclesiasticam de me aut de terra mea fieri precepi Statutum est etiam quod firmitates de Argenteolo de Sancto Cyrico de Barreio et quicquid firmitatis factum fuerat in vado vel circa vadum Virzeliaci in tempore abbatis Gerardi omnino diruantur ita quod in eis nulla penitus defensionis remaneat machina nec deinceps alicubi reedificentur Et sciendum quod sacramentum vicissim fecimus tam pro nobis quam pro hominibus et coadjutoribus nostris et extraneos malefactores neutri nostrum in terram alterius vel suorum transire patietur De hac tandem pacis forma inter nos inviolabiliter tenenda pari assensu in invicem nobis responsales posuimus dominum scilicet Karolum regem dominum W archiepiscopum Senonensem Henricum comitem Trecensem Theobaldum comitem Blesensem Et ut hoc ratum et inconcussum in futurum habeatur testimonio sigillorum nostrorum presentem cartam muniri fecimus Hec autem pacis concordia facta est per manum Humberti Bellijoci domini prudentissimi viri et in presentia multorum quorum nomina subscripta sunt Hujus rei testes sunt Galterus Lingonensis episcopus Bernardus Nivernensis episcopus Theobaldus Nivernensis decanus Ansericus de Monteregali Gerardus de Reun Guido de Vergiaco Hugo de Monte Sancti Johannis Nargodus de Thoci Stephanus de Petra Pertusa Chaldero de Ferreia Gibaudus de Sancto Verano Renaudus de Marchia Hugo de Petra Pertusa Petrus de Corcum Actum est apud Belnam castrum anno ab Incarnatione Domini MCLXXIV