Charter Document - 02350232

Charter Document - 02350232


Charter Number: 02350232
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ludovicus rex Francorum notum fieri volumus presentibus et futuris quod post compositionem que inter canonicos Autissiodorenses et Guidonem comitem Nivernensem facta est per invadiationem gistarum Pulvereni et Chichiriaci erga canonicos pro quingentis libris Silviniacensis monete ab ipso comite factam contigit servientes comitis ex precepto ejus iterum terram canonicorum depredatos fuisse sed tandem pro ipsius parte restauranda cum eisdem canonicis comes convenit et prioribus quingentis libris centum libras Autissiodorensis monete cum ipsis reddendas adjunxit ut sexcente libre in vadimonio essent Cum vero ad solutionis tempus ventum fuerit ille centum libre Autissiodorenses in illo valore reddentur in quo erat moneta illa Tunc enim quinquaginta solidi talis monete valebant marcam argenti ad pondus Trecense Quod utique ut ratum et inconcussum permaneat ad instantiam precum comitis Nivernensis et comitisse et Senonensis archiepiscopi presentem paginam sigilli nostri munimine confirmavimus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXIV