Charter Document - 02350231
Charter Number: | 02350231 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1174 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis O abbati et fratribus S Petri Autissiodorensis salutem et apostolicam benedictionem Ea que ad honorem et profectum ecclesiarum rationabili providentia statuuntur approbare et ut debitam obtineant firmitatem auctoritate apostolica roborare nos decet Audivimus autem quod venerabilis frater noster Willelmus Autissiodorensis episcopus ad preces vestras et venerabilis fratris nostri Senonensis archiepiscopi apostolice sedis legati ecclesiam vestram de decanatu in abbatiam mutavit et ut in ea abbas de cetero et non decanus ordinaretur firmiter instituit observandum Quam quidem institutionem sicut rationabiliter facta est nos ratam et firmam habentes eam presentis scripti munimine roboramus statuentes ut ordo canonicus qui in eadem ecclesia secundum Deum et B Augustini regulam noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Nihilominus ecclesiam de Venosa cum capellania de Rouvre sicut etiam in presentiarum rationabiliter possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis [] Datum Anagnie V calendas martii indictione VII