Charter Document - 02350228

Charter Document - 02350228


Charter Number: 02350228
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum Universitati vestre notum fieri volumus quod cum questio coram nobis verteretur inter Agnetem abbatissam Sancti Juliani Autissiodorensis et Stephanum presbyterum de Migeio super presentatione ecclesie de Charantenai eo quod idem Stephanus assereret se in ecclesiis de Migeio et de Charantenai simul presentatum fuisse et ideo utramque ecclesiam velle possidere et abbatissa idipsum omnino negaret ad ultimum cognitum et fide probatum quod ipse Stephanus in ecclesia tantum de Migeio ab abbatissa presentatus fuerat et non in ecclesia de Charantenai Quia vero presentationes presbyterorum tam de Charentene quam de Migeio ad ecclesiam Sancti Juliani pertinere dignoscuntur presentationem quam abbatissa postea in ecclesia de Charentenai de alio presbytero fecerat ratam esse decrevimus Et quod deinceps illi liceat tam apud Charantenai quam apud Migeium presbyterum presentare recognoscentes et jus suum et dignitatem ecclesie sue conservare cupientes idipsum presenti pagine commendavimus et sigilli nostri auctoritate firmavimus Actum apud Autissiodorum in presentia nostra anno ab Incarnatione Domini MCLXXIII