Charter Document - 02350227
Charter Number: | 02350227 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ludovicus rex Francorum notum facio tam presentibus quam futuris quod compositio inter Capitulum Autissiodorense et Guidonem comitem Nivernensem in hunc modum facta est Pro capitalibus Capituli Autissiodorensis violenter ablatis a comite invadiavit comes eidem Capitulo pro quingentis libris Silviniacensis monete gistas potestatis Pulvereni et Chichiriaci Concessum est et firmatum ex parte comitis quod in illis gistis invadiatis nihil omnino comes Nivernensis accipiet nisi prius reddiderit quingentas libras predicte monete in illo valore in quo tunc erat moneta illa Tunc enim quadraginta et octo solidi talis monete valebant marcham argenti ad pondus Trecense Concessum est etiam ex parte comitis et ex parte Capituli quod si forte comes vadium redimere voluerit redditis quingentis libris ejusdem monete in prefato valore et iterum gistas voluerit accipere ultra unam per annum in predictis balliis res in illo puncto erit in quo fuit ante invadiationem id est persona comitis sub excommunicatione et terra ipsius sub interdicto In curia etiam regis sub eodem statu erit in quo erat donec controversia ista debitum finem mediante justitia sortiatur Quod utique ut ratum et inconcussum permaneat ad instantiam precum comitis in manu accepimus et presentem paginam sigilli nostri munimine confirmavimus Condictum etiam fuit et hinc inde concessum sicut ab utraque parte accepimus quod comes eandem paginam appositione sigillorum Senonensis archiepiscopi et Autissiodorensis episcopi sui faceret confirmari Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXIII