Charter Document - 02350223
Charter Number: | 02350223 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus dilectis filiis Garmundo abbati totique capitulo ecclesie Sancti Johannis Senonensis in perpetuum Justa desideria justum est adimplere et pietatem sectantibus materia ministranda pietatis Ea propter dilecte in Domino fili Garmunde tibi et fratribus tuis Domino tecum famulantibus quorum ut apud homines opinio sic apud Deum devotio creditur approbari concedimus in perpetuum et assignamus ecclesiam de Molendinoleonis et ecclesiam de Nova Villa que sita est super Vennam et ecclesiam de Tellio et ecclesiam de Vallemauri et ecclesiam de Serbona et ecclesiam de Montebarres et ecclesiam de Boscummun cum omnibus appendiciis earum Ad tuam igitur et successorum tuorum diligentiam pertinebit predictas ecclesias libere et integre possidere ibique canonicos qui parrochias regant ponere et omnia prout res exigere videbitur disponere salvo dumtaxat pontificali jure et subjectione nostra Actum Senonis in pontificali domo anno ab Incarnatione Domini MCLXXII astantibus de clericis nostris Hugone archidiacono Hilduino tessaurario Odone decano Goffrido precentore Teone cellerario Guidone archidiacono Symone archidiacono Hugone archidiacono