Charter Document - 02350221
Charter Number: | 02350221 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne res geste decidant a memoria litteris commendare humana consuevit industria Sciant igitur tam presentes quam futuri quod ego Girardus abbas et universus ecclesie Vizeliacensis conventus dedimus et concessimus quandam vineam quam Petrus quondam decanus de Chableio et capellanus Vizeliacensis nobis apud Chableium donaverat venerabili fratri nostro Gauterio abbati et ecclesie Quinciaci cui ipse preerat nobisque tam ipse quam fratres ejusdem ecclesie devota familiaritate et familiari devotione in temporalibus et in spiritualibus obligati tenebuntur Actum est hoc in capitulo Vizeliacensi anno ab Incarnatione Domini MCLXXII in festo Sancti Andree et nostrorum munimine sigillorum corroboratum