Charter Document - 02350220
Charter Number: | 02350220 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Adelaidis comitissa Joviniaci notum facio tam presentibus quam futuris quod dominus meus Rainardus comes maritus meus pro salute anime sue dedit et concessit ecclesie Deiloci medietatem totius salagii quod Joviniacum habebat et sui juris erat Concessit etiam predicte ecclesie piscaturam per totam aquam suam octo diebus per annum cum duabus navibus Ut autem hoc ratum permaneat sigilli mei caractere fecimus communiri Hujus rei testes sunt Petrus prior Joviniaci Theobaudus Crispeinsis Jolduinus vicecomes Adallelmus de Chanvalun Gauterius marescallus Actum est hoc apud Crispeium anno ab Incarnatione Domini MCLXXII