Charter Document - 02350219

Charter Document - 02350219


Charter Number: 02350219
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171 - 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Hugo de Porta fratribus de Regniaco pro anima sua et antecessorum suorum in elemosina perpetuo quittavit XXX solidos censuales quorum XVI solidi pro pratis de Ablon et residui XIV solidi pro foresta de Callibus debebantur Ipse vero Hugo Regniacum cum filio suo Guidone veniens in conventus monachorum presentia predictam quitationem et donum super altare obtulit et fideliter tenendum conpromisit et XXI libras de beneficio domus Regniacensis habere debuit Porro Stephanus Letardi eodem tempore fratribus inconsultis sub predicto precio donum factum et conventionem intravit et in casamentum a prefato Hugone accepit Cum igitur prefatus Stephanus super tam injusto facto a predictis fratribus in causam et judicium traheretur penitentia ductus fratribus de Regniaco in elemosinam habitis tamen de beneficio domus XXV libras Solviniacensium et duobus bobus et vacca una et uno tauro censum jam dictum resignavit et uxoris sue consensu perpetuo laudavit Hoc etiam laudavit Hugo de Porta Cujus rei testes sunt Guido Magnus et Isembardus canonici Castri Censurii Laudavit hoc uxor prefati Hugonis nomine Tecia et filii eorum Guido et Gaufridus De laude uxoris et filii ejus Guidonis testes sunt Guido Magnus canonicus Castri Censurii et Iterius prepositus Malliaci et Dodo Senis filius prepositi De laude Gaufridi testes sunt predictus Guido Magnus Duran Moteez Stephanus famulus Isembardi canonici Milo filius Duranni Gasun Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presenti pagina et sigilli nostri munimine roboramus