Charter Document - 02350217
Charter Number: | 02350217 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gracia Francorum rex notum facimus universis presentibus et futuris quod Girardus de Joviniaco in flumine Vanne quatuor areas habebat in quibus de suo proprio quatuor molendinos fullonarios construxit et nos et heredem nostrum in medietatem reddituum per omnia recepit ita etiam quod de communi custodientur et reparabantur Nos vero tam ipsi quam heredi suo concessimus quod proprii homines nostri Senonenses et alii qui per prepositum nostrum se justiciabunt molendinos illos per bannum adibunt talem penitus donando consuetudinem qualem in aliis molendinis dare consueverant uno anno antequam isti essent constructi Quod ut ratum sit et inconvulsum scribi et sigillo nostro confirmari precepimus Actum Miliduni anno Verbi incarnati millesimo centesimo septuagesimo primo astantibus in palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa signum comitis Teobaudi dapiferi nostri signum Mathei camerarii signum Guidonis buticularii signum Radulfi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et Suessionensis episcopi