Charter Document - 02350209
Charter Number: | 02350209 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Odo decanus et universum capitulum Senonensis ecclesie notum volumus fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod Rainauldus canonicus noster vendidit Hirberto concanonico nostro quicquid habebat in chamera de Sancto Benedicto et in area que ei adheret ita quod Guido Rainaudi cognatus chameram quandiu vivet habebit aream quoque si Herbertus prior ipso obierit obtinebit si vero idem Guido prior decesserit Hirbertus chameram cum area possidebit et post obitum illorum prefata possessio in jus et proprietatem ecclesie nostre revertetur Hoc itaque pacto empta est area illa ut a chamera in aream non fiat egressus Et ut hoc inviolabiliter ratum sit et ne aliqua Hirbertus in posterum inde calumpnia vel inquietudine perturbetur sigilli nostri auctoritate munivimus Hujus rei testes sunt Odo decanus Hugo archidiaconus Hilduinus thessaurarius Gaufridus precentor Teo cellerarius Saquinus Martinus Hirbertus Teobaudus Odo Petrus Garnerius Salo Bartolomeus Hernaudus Engenulfus