Charter Document - 02350208

Charter Document - 02350208


Charter Number: 02350208
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Antecessoribus nostris regibus Francie familiaris semper extitit consuetudo non tantum ecclesias potestatis sue beneficiis ampliare verum etiam earum oppressionibus subvenire et iniquas consuetudines resecare Hac igitur consideratione nos ab eorum viis non declinantes notum facimus universis presentibus et futuris quod intuitu divini amoris et interventu Willelmi venerabilis archiepiscopi Senonensis et apostolice sedis legati sororii nostri procurationem et gistam quam apud Sanctum Julianum de Salice annuatim habebamus quietam et absolutam dimisimus decernentes quod nullus successorum nostrorum eam capere presumat Et ideo archiepiscopi Senonensis tam presens quam futuri preposito nostro Senonensi centum solidos monete que Senonis curret singulis annis infra septimanam Pentecostes persolvent Quod ut ratum sit in posterum carta et sigillo nostro confirmari precipimus Actum Parisius anno incarnati Verbi millesimo centesimo LXX astantibus in palacio nostro quorum subscripta sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii nostri S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Datum per manum Hugonis cancellarii Signum Ludovicus