Charter Document - 02350207

Charter Document - 02350207


Charter Number: 02350207
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus Dei gracia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quia cum Jocelinus de Avalone villam Tromanci et territorium ejus in vadimonio accepisset a domina nomine Guiomart et filiis ejus quam de casamento suo prefatus Jocelinus esse dicebat prata que ecclesia Reigniacensis longo tempore ibidem quiete possederat aliaque que de novo acquisierat idem Jocelinus quia nunquam laudaverat reclamavit Igitur post multas altercationes sic inter eos convenit quod prefatus Jocelinus in presencia nostra prata illa pro salute anime sue et antecessorum suorum ecclesie Reigniacensi laudavit et sigillo nostro peciit confirmari perceptis de beneficio domus VII libras Divionenses Pratum videlicet de Vado Arrabili usque ad Quercum aliud quod vocatur Caperum et duas alias partes Chome monachi et Iterii conversi pratum de Meneillis salvo tamen ejus annuo censu Hujus rei testes sunt magister Robertus Abolans Sabaudus capellanus de Vermentum dominus Gaufridus de Arsi qui laudavit et pro jure garantire promisit domine Ochede Hoc etiam Amica uxor predicti Joscelini laudavit Laudaverunt et filii ejus Jocelinus Matheus Auvinus Cujus rei testes sunt Sebaudus de Vermentum Martinus subcapellanus de Arsi Stephanus clericus Colins frater domine Ochede Seguinus de Magni Paganus maritus domine Sanse milites Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmavimus Actum anno Domini MCLXX