Charter Document - 02350204

Charter Document - 02350204


Charter Number: 02350204
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus regis frater et Curtiniacensis dominus omnibus notum esse volo quod pre ceteris locis religiosis qui in terra mea sunt monasterium Fontis Johannis ad Dei servitium augere et amplificare proposui Unde preter beneficia que eidem loco jam contuli in presentia nominatim ad Dei honorem et meam meorumque salutem etiam in manu domini Gelduini abbatis fratribus illius loci dono in eleemosinam absolutam ab omni exactione in perpetuum totum clausum vinee quod ipsi fecerunt et in fosseio cinxerunt in planchetio meo quod quondam fuit firmitas castelli Montisargi antequam muro clauderetur Concedo eis etiam eadem libertate terram in qua cellarium construxerunt scilicet sedem ipsius cellarii cum tota oschia illa quam Ramigrandus ante eos tenuerat Constituo etiam ut quemcumque in suo cellario hospitem vel hospitatorem posuerint nemo ex meis super eum potestatem habeat nisi per abbatem nec in aliquo ei violentiam faciat quando per monachos se ad justitiam verterit Similiter volo ut qui per eos in eo cellario vinum vendiderit nec a preposito nec ab alio serviente meo arguatur contra voluntatem vel utilitatem suam vel ipsum vinum credere vel bladum accipere vel acceptum invito reddere cogatur sed liberum eis sit hoc donum meum ut dictum est ab omni injuria Laudavit hoc et concessit uxor mea Isabel et primogenitus meus Petrus [] Actum est publice in aula mea ad Monteargis anno ab Incarnatione Domini MCLXX