Charter Document - 02350203
Charter Number: | 02350203 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1169 - 1170 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Volumus ut innotescat tam futuris quam presentibus quod Boso de Chanlosto et Iterius frater ejus donaverunt ecclesie Beate Marie Deiloci quicquid habebant in foresta que Preta dicitur ad extirpandum scilicet et colendum sicut ecclesia voluerit et potuerit eo tamen tenore quod annuo censu canonici ejusdem ecclesie dabunt Bosoni quamdiu vixerit sex sextarios laudabilis frumenti et sex laudabilis tremesii ad mensuram Sancti Florentini infra octabas Natalis Domini Simili modo dabunt annuatim Iterio quamdiu vixerit in predictis octabis sex sestarios laudabilis frumenti et sex laudabilis tremesii De hac censuali annona donat post obitum suum predictus Boso ecclesie pretaxate tres sestarios medietatem frumenti et medietatem tremesii Similiter et Iterius donat eidem ecclesie de parte sua tres sestarios medietatem frumenti et medietatem tremesii et obitus eorum in kalendariis canonicorum scribentur et corpora eorum et uxorum et filiorum suorum in cimiterio ecclesie honorifice sepelientur si illuc deportata fuerint nisi excommunicati fuerint vel nominatim interdicti Et si alibi sepulturam habuerint debitum pro eis fiet servicium Reliquam vero annonam videlicet decem et octo sextarios heredibus eorum annuatim ecclesia reddet nisi et heredes terram predictam adversus omnes omni jure adquietabunt Boso nec Iterius nec heredes eorum prefatam annonam alteri ecclesie poterunt dare in elemosinam nec alicui vendere aut vadimonio tradere licebit nisi ecclesie Deiloci excepto domino ad cujus casamentum terra pertinet et heredibus qui ei jure hereditario succedere debent si tamen canonici ejusdem ecclesie propter hoc tale precium dare voluerint quale ab aliis habere poterint Laudaverunt etiam brocias quas Stephanus frater eorum eidem ecclesie pro anima sua donaverat Si vero in hiis omnibus ecclesie Deiloci controversia illata fuerit prefati fratres Boso et Iterius se jure adquietare et sine fraude in presentia nostra super sanctas reliquias juraverunt assistentibus et presentibus Odone decano Senonensis ecclesie Rerico Meldensi archidiacono magistro Lumbardo Galtero de Boi cantore Sevino Emblechien et Ansello Surdo militibus et aliis multis Hec omnia laudaverunt Roszaidis uxor Bosonis et Stephanus filius ejus et filia ejus Elisabeth et Mathildis uxor Iterii Manasses et frater ejus Theodbaldus domini de Chanlosto de quorum feodo predicta foresta est illud idem laudaverunt hac tamen conditione quod si de militibus predictis feodum suum saisirent predicti canonici illis de reditibus prefatis respondere habeant salvis semper existentibus pactionibus Ne igitur hoc factum in posterum a memoria deleatur litteris annotare et sigilli nostri auctoritate confirmare curavimus Actum apud Briennonem anno ab Incarnatione Domini MCLXIX sacre nostre anno primo mense martio