Charter Document - 02350202

Charter Document - 02350202


Charter Number: 02350202
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Curtiniaci dominus notum facio omnibus presentibus pariter et futuris quod Walterius cognomento Butelus laudante uxore sua Aalede cunctisque liberis suis dedit in eleemosynam ecclesie Escarliensi medietatem sue partis totius terre et nemoris quod vocatur Guillens sicut ipse cum suis participibus possidebat videlicet octavam partem usque ad haias ville que dicitur Mons Corbun exceptis segetibus et pratis et mansionibus que jam date fuerant tali conditione quod si possessores illas a se alienare voluerint et idem Walterius sibi retinere noluerit nulli nisi fratribus predicte ecclesie pretio mediante manum mittere licebit Quod si forte fratrum animalia segetibus aut pratis damnum intulerint lege nemorum debitam estimationem iidem fratres restituent Post pratorum autem sectionem et segetum messionem ipsorum animalia ubique sine contradictione pascent Hoc totum predictus Walterius et Willelmus filius ejus laudaverunt et in manu Gilonis de Terneau fidei sue sacramento firmaverunt et debitam garantiam quandiu viverent fideliter promiserunt Habueruntque de beneficio ecclesie Walterius triginta libras Willelmus filius ejus equum unum uxor vero ejus et ceteri liberi duas vaccas cum vitulis et tribus agnis Hujus rei testes sunt Dodo abbas de Ferreriis Garnerius abbas Castri Landuni Paganus notarius Gilo de Terneau Vilanus de Certin Landricus de Quercu Arnulfi Stephanus de Campinol Reynaudus Blains Reynaudus prepositus Milo mercator Garnerius de Feritate Jocelinus Foresterius Berodus Isembardus de Pontesia Hugo de Roortoy Hoc totum laudavi ego Petrus quia de meo feodo erat habuique propter hoc decem libras Laudavit hoc et uxor mea Elisabeth et Petrus filius meus Quod ut ratum et stabile perseveret in perpetuum sigilli mei impressione confirmavi anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo