Charter Document - 02350201

Charter Document - 02350201


Charter Number: 02350201
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus dilectis in Christo filiabus priorisse totique capitulo de Crisenone salutem in Domino Ex multorum relatione cognovimus quod reditus vestri multitudini que ad vos confluit nullatenus sufficere possunt Volentes autem utilitati ecclesie vestre providere statuimus ne numerus sanctimonialium ultra centenarium aliquo modo in ecclesia vestra protendatur Inhibemus ergo sub anathematis intentatione ne quis huic nostre institucioni ausu temerario obviare presumat salva in omnibus sedis apostolice auctoritate