Charter Document - 02350200
Charter Number: | 02350200 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1170 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Boni filii est indicium boni patris imitari studium Idcirco ego Dei largitione Guido Nivernensis comes pro modulo mee devotionis majorum meorum emulator existens canonicis Premonstratensis ordinis in suburbio Autissiodorensi Deo servientibus concedo ut de consuetudinario redditu illius mei ponderis quo venalia ponderantur nihil reddant sed quantumcumque ad suos usus necessarios emerint absque illius pretii redditione ponderent Omnia etenim beneficia que ab avo et patre et fratre meo ante tempus consulatus mei eisdem canonicis collata sunt quatenus quiete in perpetuum possideant laudans stabilio et stabiliens laudo Verum ne eorumdem beneficiorum alicujus prava subreptione pars aliqua possit imminui et sic pax canonicorum a me stabilita perturbari volui ipsa beneficia litteris annotari et premisse eleemosyne subtus ascribi terram scilicet certis limitibus diffinitam in loco quem vulgus Vetera Prata appellare consuevit nunc autem ipsi fratres cognominant Capellam molendina cum stagno et terram in territorio quod dicitur Praien certis finibus terminatam Quod si de predictis eidem terre adjacentibus hominibus qui possidebunt quid acquirere poterunt si pratorum census comitis fuerit absque censu possidebunt Item in nemoribus quorum nomina sunt hec Bar et Thol arbores infructuosas que mortuum nemus appellantur ad comburendum Preterea super fluvium Belche sedem unius molendini et aque exclusam per terram suam superius et inferius molendinum necessariam ac terram jacentem inter exclusam aque superiorem et prata inferius posita et viam ad molendinum ducentem ex dono fratris mei suum etiam hortum olerum quem ipsi fratres tenent et excolunt prope eos super Ycaune fluvium et quasdam consuetudines denariorum et annone quas ex quibusdam possessionibus suis reddere consueverant estallos etiam ad vendenda venalia in illa area domus quam prope portam Fiscalem acquisierunt Denique concedo eis ut ubicumque grangie eorum infra posse meum site sunt animalia ipsorum sicut vicinarum gentium animalia communiter nullo prohibente utantur pastura sed etsi terras meas aut villas alicui dedi aut dedero eorum tamen vel rerum suarum custodiam nulli attribuo nec in quibuslibet eorum possessionibus dominium aut justitiam aliquam alicui habere permitto Ut igitur hec rata inconvulsaque permaneant feci ea litteris annotari sigillique mei impressione muniri Acta sunt hec apud Autissiodorum anno Incarnationis Domini MCLXX consulatus vero mei secundo astantibus in aula mea Garnerio seneschallo Stephano de Petra Pertusa Johanne preposito comitis Johanne Petro maiore Sancti Gervasii Raaudo nummulario Symone Vezeliaci