Charter Document - 02350199
| Charter Number: | 02350199 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod dominus Jocelinus de Baserna dedit et concessit in elemosina Deo et Beate Marie et fratribus de Regniaco quinque solidos census in terra que est ante domum leprosorum de Baserna reddendos annuatim in Annuntiatione dominica que est in martio et jure perpetuo possidendos Et sciendum est quod eosdem quinque solidos reddere tenebitur fratribus de Regniaco annuatim libere et absque retentione in jam dicta Annuntiatione dominica quisquis habebit et recipiet censum de terra que est ante domum leprosorum de Baserna Hoc totum laudavit Amengarz uxor ejusdem Jocelini et filii eorum Guillelmus Jocelinus Johannes Galterius Hervinus Robertus et Maria filia Hujus rei testes sunt Hervinus de Baserna Gaufridus Achefreiz et Robertus frater ejusdem Gaufridi militis et Robertus maior de Sancto Cirico Ut autem istud ratum et inconcussum permaneat ego Narjodus de Tociaco proprio sigillo confirmari et corroborari dignum duxi
