Charter Document - 02350198
Charter Number: | 02350198 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1170 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Odoni abbati monasterii Senonensis quod in honore apostolorum Petri et Pauli situm est in vico qui dicitur Vivus ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum Adhoc universitatis ecclesie cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi et caritatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus Oportet igitur omnes christiane fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis vel importunis angariis fatigentur Quamobrem dilecte in Domino fili Odo abbas tuis rationabilibus postulationibus assensum prebentes monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli in quo divina suffragante clementia preesse dinosceris cum omnibus ad ipsum pertinentibus ad exemplar predecessorum nostrorum beate memorie Paschalis Honorii Innocentii Lucii romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus quod videlicet monasterium bone memorie Thechildis Clodovei regis filia fundasse et rerum suarum muneribus ditasse cognoscitur Statuimus itaque ut quascumque possessiones quecumque bona prefata Thechildis eidem monasterio de suo jure contulit quecumque etiam alia bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis scilicet altare quod est in pago Senonico in villa que vocatur Ausonis in honore Sancti Petri dedicatum quod olim Egil bone memorie Senonensis archiepiscopus eidem monasterio dedit Tria quoque altaria que Sewinus quondam archiepiscopus vestre contulit ecclesie et suis litteris confirmavit videlicet in villa que vocatur Sanceias altare sancti Sanctiani martyris altare quod distat a crypta predicti monasterii quinquaginta dextris in honore sancti Saviniani martyris atque pontificis consecratum in pago Pruvinensi in villa que vocatur Naudus altare Sancti Lupi altare Sancti Hylarii quod est in villa que vocatur Honorisiacus ut eo jure quo tria altaria a jam dicto Sewino quondam archiepiscopo collata possidet et istud possideat Hec quinque altaria cum suis pertinentiis sicut a prefatis presulibus concessa sunt monasterium vestrum omni tempore possideat absque alicujus servitii administratione et in eis fideles sacerdotes ad serviendum Deo constituat Sane Mauriacensem cellam in Arvernico pago constitutam sub jure semper et ditione monasterii vestri permanere sancimus cum rebus omnibus et possessionibus ad ipsam pertinentibus vestro monasterio confirmamus Pensum Trecensis civitatis et Barri super Albam quemadmodum ab Hugone comite illustris memorie ac postmodum a nobili viro Theobaldo Blesensium comite nepote ejus ubi et eidem monasterio confirmatum est et scripto firmatum Quicquid preterea immunitatis quicquid libertatis seu donationis a Senonensis ecclesie archiepiscopis vel catholicis regibus monasterium vestrum hactenus obtinuisse cognoscitur ratum firmumque manere sancimus Omnes vero libertates et tuitiones quas bone memorie Lodovicus Francorum rex et karissimus in Christo filius noster Lodovicus illustris filius ejus vestro monasterio habendas concessit et scripti sui munimine confirmavit ratas vobis et in perpetuum firmas esse decernimus videlicet ut nullus suorum ministrorum judex publicus seu quilibet alius in burgo nec in villis sive in viis vel terris ejusdem ecclesie sine licentia abbatis vel ministrorum ejus ullam consuetudinem accipere neque quamlibet alicui injuriam seu violentiam inferre presumat nec rotaticos aut pedaticos nec theloneos vel cujuscumque generis negotiato res infra terram predicte ecclesie commorantes sive per eam transeuntes audeat disturbare nec homines ipsius ecclesie ubicumque manentes distringere tam servos quam ingenuos neque ullas redhibitiones aut illicitas occasiones audeat vendicare Sancimus autem ut negotiatores sive nundinatores undecumque venientes consuetudinario jure per burgum et per terram vestri monasterii transeuntes in ipso burgo tantum in qua parte burgi voluerit abbas prefate ecclesie ut vobis et monasterio vestro a prenominatis regibus concessum est semper hospitentur Porro villam quamdam ejusdem ecclesie in foresta Othe nomine Artias in tempore istius regis constructam cum omnibus ejus pertinentiis in pace et sine omni inquietudine ab eodem rege vobis et per vos monasterio vestro concessam ut perpetuo quiete et libere possideatis decernimus Duos denique modios frumenti in molendinis Vicecomitatus que sunt de feodo prefati regis annuatim in perpetuum a prenominato rege ecclesie vestre concessos et sigillo suo confirmatos perpetuis temporibus ecclesie vestre quietos pacificosque esse jubemus Decimas quoque quas a quadraginta retro annis usque nunc pacifice possedistis vobis auctoritate apostolica confirmamus preter donationem ponderis librarum Barri et Trecarum quam nobilis vir Henricus Trecensium comes et Hugo quondam patruus ejus pro animabus suis et parentum suorum prefate ecclesie Sancti Petri Vivi et Sancti Saviniani fratribus ibi Deo servientibus fecerunt et sigillis suis confirmaverunt et quicquid apud Naudum et in parrochia ejusdem ville tam in hominibus et censibus quam in justitia et rebus aliis exceptis casamentis prefatus comes in perpetuam elemosinam libere possidendam donavit vobis nichilominus confirmamus Duas denique domos apud Pruvinum liberas a justitia et ab omni exactione et consuetudine ad prefatum comitem spectantes quas vobis concessit unam que fuit Johannis filii Alamanni sitam in vico Sancti Johannis et aliam Hugonis Bridelli que est sita juxta Sanctum Theobaudum perpetuo ecclesie vestre habendas esse sancimus Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam in Domino providerint eligendum Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat [] Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Beneventi per manum Gratiani Sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii X kalendas februarii indictione tertia Incarnationis dominice anno MCLXVIIII pontificatus vero domini Alexandri pape tercii anno undecimo