Charter Document - 02350196
Charter Number: | 02350196 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus omnibus futuris et presentibus quod Salo vicecomes Senonensis infirmis de Populeio in elemosinam donavit centum et quinque solidos in pedagio de Ponte et unum modium frumenti in molendino suo super Vanam Salonis vero filius Garinus elemosinam ampliavit et jam dicte domui in eodem pedagio de parte sua dedit centum et quinque solidos et in eodem molendino unum modium frumenti Cum vero res de feodo nostro sit peticione Garini et suam et patris sui Salonis elemosinam dicte domui litteris et sigillo nostro firmavimus subter inscripto nominis nostri karactere Actum Senonis anno incarnati Verbi MCLXVIIII astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulfi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii