Charter Document - 02350194
Charter Number: | 02350194 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1169 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus dilecto filio Gaufrido Senonensis ecclesie precentori in perpetuum Quoniam justa petitio repulsam abhorret juri enim obviare nefas esse ducimus iccirco dilecte fili Gaufride tue juste petitioni non immerito acquiescimus et dignitatem scolarum que ad jus precentorie pertinent sicut ex testimonio dilecti fratris nostri Mathei Trecensis episcopi et personarum et canonicorum Senonensis ecclesie justum esse didicimus tibi et successoribus tuis precentoribus concedimus in perpetuum et confirmamus videlicet ut nulli liceat nisi assensu et licentia precentoris scolas cujuscumque modi sint regere sive in arte grammatica edocenda sive in cantu sive in psalteriis edocendis in civitate Senonensi nec in burgo Sancti Petri Vivi nec in aliquo suburbio predicte civitatis nec in aliquo loco infra intra et extra castella determinata quorum nomina hec sunt Joviniacum Curtiniacum Moretum Musterolium Merrole Braicum Triagnellum et Villamauri nisi forte aliquis canonicorum Senonensis ecclesie de divina pagina vel decretis vel legibus legere voluerit Ab hac tamen conditione Sanctum Julianum de Saltu excipimus Inhibemus igitur sub anathematis intentatione ne quis huic nostre confirmationis pagine in aliquo obviare presumat salva in omnibus sedis apostolice auctoritate